- MARMOR
- I.MARMORapud Taprobanitas in pretio, ut et testudines, haud secus ac apud Romanos, inter instrumenta nitidioris et elegantioris vitae. Et quidem apud hos L. Crassus Orator primus peregrini marmoris columnas habuit, in Palatio, Hymettias tamen nec plures sex aut longiores duodenum pedum, hinc Venus Palatina dictus in iurgiis, M. Bruto. Primus parietes crustâ marmoris operuit totius domus suae, in Caelio monte, ut Cornelius Nepos apud Plin. l. 36. c. 6. refert, Mamurra Formiis natus, eques Romanus, Praefectus fabrorum C. Caesaris in Gallia: idem primus totis aedibus nullam, nisi e marmore, columnam habuit, omnes solidas e Carystio aut Lunensi, Limina ex Numidico marmore primus in domo posuit M. Lepidus CAtuli in Consulatu collega, an. Urb. Cond. DCLXVI. Quod primum invecti Numidici marmoris vestigium, non in columnis tantum crustisque, ut Mamutra Carystium posuti, sed in massa ac vilissimo liminum usu, se reperisse, scribit Plin. l. 36. c. 6. Post hunc Lepidum L. Lucullus Cons. Luculleum Marmor, ab illo dictum, atrum alioquim, primus Romam invexit, ex Nili Insula allatum. Primos marmoreos parietes habuit scena M. Scauri solidis glebis positos, ut videtur Plinio loc. cit. nondum enim secti marmoris vestigia invenerat Italia, de quo paulo infra. Primus e duobus marmorum generibus marmorandi rationem, Alexander Severus invenisse dicitur, apud Ael. Lampridium in Alexandro Seu. c. 25. Alexandrinum opus marmoris, de duobus marmoribus, hoc est, porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit: Sed id genus artificii iam Claudii et Neronis temporibus Romae cognitum fuisse, patet, ex Plinio l. 35. c. 1. et Senecâ Ep. 86. qui Alexandrina marmora crustis Numidicis iam suô aevô solita distingui, scribit. Non igitur primus Alexander marmorationem ex duobus marmoribus instituti; sed illius fortasse novum aliquod gensu e porphyretico et Lacedaemonio etc. Graeci Veteres columnis e marmore in Templis demum utebantur, nec lautitiae causâ, sed quia firmiores aliter statui non poterant. Sic est inchoatum Athenis templum Iovis Olympii, ex quo Sylla Capitolinis aedibus advexerat columnas. Fuit tamen inter lapidem et marmor differentia iam et apud Homerum: Dicit enim Paridis os marmoreô saxô percussum: sed hactenus regias quoque domoslaudatissime praeter aes, aurum, electrum, argentum, ebeore tantum adornans. Odyss. δ v. 71.Φράζεο Νεςορίδῃ.. ——Χαλκοῦ τε ςεροπὴν καὶ δώματα ἠχήενταΧρυσοῦ σ᾿ ἠλέκτρου τε καὶ ἀργύρου ἠ δ᾿ ἐλέφαντος.Antiquissima, quod equidem oceurrit, Halicarnassi domus Mausoli Proconnesiô marmore exculta est, lateritiis parietibus. Primum autem versicolores istas maculas Chiorum lapidicinae ostenderunt, dum muros exstruerent etc. Et quidem secandi marmor in crustas videtur Cariae inventum fuisse: avisquis autem id primum secare luxuriamque dividere repererit, importuni ingenii fuisse oportet. Arenâ hoc fit, et ferro videtur fieri, serrâ in praetenui linea premente arenas versandoque tractu ipso secantequem in usum Aethiopia maxime olim, postmodum ex quodam Adriatici maris vado, desumpta, probatur. Indicâ vero combustâ polientes marmora fricabant: Thebaica item prolituris apta, et quae e poro lapide aut e pumice. Scalpendo vero marmore (quae ars Pictura aut Satuariâ longe antiquior) primi omnium inclaruerunt Dipoenus et Scyllis Cretenses, etiamnum Medis imperantibus; qui in Sicyonem se conferentes, ibi simulacra fecêre Apollinis, Dianae, Herculis et Minervae, circa Olympiad. 50. De reliquis Artisicibus, ut et variis Marmorum generibus, hîc hifra quaedam subiungam. Vide Plinium hanc in rem prolixe disserentem l. 36. c. 1. et seqq. Ceterum, Marmorum iuncturae tribus solvuntur modis, Vetustate. Prudentius Symm. l. 1.—— Infido rarescit glutine sensim.Violentiâ, ut cum arbusta in iuncturis nascuntur, caprifici, ut Iuvenal. ait; hederae, ut Plin. Et Artificio, quod fit vapore ligni oleagini, quod observavit l. ult. c. 16. Macrobius. Hinc Marmorare, i. e. marmore inducere, Incrustare, ut in CyrilliGlossario. Μαρμάρωσις, Incrustatio, ibid. Marmorarius, Μαρμάριος. Marmorare, rigore induere. Fulgentius Mytholog. l. 2. c. 13. de Mida, Nam et cibos et potus rigens auri materia marmorabat. Papinius Stat. l. 4. Sylv. 3. v. 95.—— pariterque se levârat.Ingenti plaga marmorata dorsoHuius ianua, prosperumque limen etc.Vide Casp. Barthium Animadversion. ad loc. ubi marmoreis quoque vasis ad cibum usos esse Veteres ex Possidio, Scriptore Vitae b. Augustini c. 22. addit. Indidem ὀρςθομαρμάρωσις, opus quô parietes olim decorabantur; quamadmodum πάτωσις ad solum pertinebat. Codinus εἶθ᾿ οὕτως ἐμουσίωσαν καὶ ὠρςθομαρμάρωσαν καὶ αὐτὸν, ubi de Trullo loquitur. Et paulo post, Ε᾿βούλετο δὲ ὁ Βασιλεὺς τὰς ὀρςθομαρμαρώσεις καὶ τὸν πάτον ὅλον χρυσοῦν ποιεῖν, Volebat autem Imperator parietes et pavimentum totum ex auro conficere. Ο᾿ρςθοςρώσεις elegantiores Graeci vocabant: unde ὀρςθόςρωτοι τοῖχοι, apud Hieroclem de Nuptiis, penes Stobaeum, h. e. ὀρςθομαρμαρωτοὶ, uti posteriores dixerunt, crustis marmoreis et laminis inducti etc. Vide Salmas. Net. ad Ael. Spartianum in Pescennio Nigro, c. 6. ut et Exercitat. ad Solim. passim, inprimis p. 1101. nec non supra Exemplum et infra ubi de Pavimento, it. voce Platonice. MARMORUM VARIA GENERA, QUANDO PRIMUM ET AD QUAE OPERA ADHIBITA? Aegyptium, purpureum, Plih. l. 36. c. 7. Aethiopicum, memoratur Srdonio l. 2. Ep. 2. ut et in Epithalamio Ruritsi; ubi purpureum colorem ei tribuit. Vide quoque in fra Basaltes. Ex Armenia advectae cotes, postquam Naxium diu ante alia signis e marmore poliendis gemmisque etiam scalpendis atque limandis placuisset, illud tandem vicere. Plin. l. 36. c. 7. Augustum, undatim crispum in vortices, in Aegypto, Augusti primum principatu repertum est. Ibid. Basaltes, ferrei coloris ac duritiae ibidem inventus: numquam maior, quam in Templo Pacis a Vespasiano dicatus argumento Nili XVI. liberis circa ludentibus, per quos totidem cubiti summi incrementi augentis se amnis intelligebantur Cui non absimilis Thebis in delubro Serapis, Memnonis statuae dicatus etc. Ibid Carystium, undosum Statio l. 1. Sylv. 5. v. 34. a facie: e quo solidas columnas primum aedibus adiecisse diximus Mamurram. Vide de hoc marmore Raderum ad Martialem l. 6. Epigr. 28. et l. 9. Epigr. 77. Lacedemonium, apud Sidonium d. l. albi coloris: apud Plinium l. 36. c. 7. Marmoramulta sub terra sparsa. Pretiosissimi quidem generis Lacedaemonium viride, cunctisque hilarius. Lesbium, maculosum, h. e. versicolores maculas habens, lividius Pario. Ibid. c. 6. Leucosticton, genus porphyretici marmoris in Aegypto a candidis intervenientibus punctis, Ibid. c. 7. Luculleum, a Lucullo Cons. nomen accepit, qui admodum delectatus illo primus Romam, e Nili In sul. invexit, atrum alioqui, cum coetera maculis aut coloribus commendarentur. Ibid. c. 6. Lunense, vide supra Carystium. Memphites, a loco dictum, gemmantis naturae. Ibid. c. 7. Mischium, vide infra. Naxium, vide supra Armeniae cotes. Numidicum, primum Romam invectum est an. Urb, Cond. DCLXVI. a M. Lepido Cons. qui illud in massa et vilissimô liminum usu, magnâ reprehensione primus posuit, ut diximus. Onyx, potoriis primum vasis, dein pedibus lectorum sellisque, postmodum amphoris, columnistandem, inservit. quarum cum 4. modicas in Theatro suo Corn. Balbus posuisset; ampliores postea 30. in cenatione Calisti se vidisse Plin. refert Ibid. c. 7. Ophites, serpentium maculis simile, inde nomen accepti. Ibid. Parium, vide in voce Paros. Phrygium, memoratur Sidonio ubi supra, viridis coloris. Porphyrites; rubet in Aegypto, et quantislibet mobibus caedendis sufficit. Statuas ex eo Cl Caesari Procurator eius inurbem ex Aegypto advexit Triarius Pollio, non admodum probatâ novitate. Plin. 36. c. 7. Vide quoque Leucosticton. Proconnesium, e quo antiquissima Halicarnassi Mausoli domus exculta est, uti dictum. Synnadicum, maculosum quod Phrygia Synnas-mittit, Martial. l. 9. Epigr. 77. Balneo Tuccae. De eo Statius l. 1. Sylv. 5. v. 37. Sola cavo Phrygiae quam Synnados antre Ipse cruentavit maculis lucentibus Atys. Thasium, maculosum, memoratur Plinio d. l. c. 6. Ubi tamen alii Parium legunt. Tiberianum marmor, principatu Tiberii primum in Aegyptoinventum, convolutâ canicie sparsum fuit, Idem ib. Versicolores maculas Chiorum lapidicinae primum ostenderunt, Idem c. 6. etc. ARTIFICES IN MARMORE EORUMQUE OPERA NOBILIORA. Dipoenus et Scyllis, de quibus supra, primi omnium marmore scalpendo inclaruerunt. Fecêre autem simulacra Apollinis, Dianae, Herculis, Minervae; quod e caelo postea factum est, circa Olymp. 50. Et quidem Dipoeni operibus Ambracia, Argos, Cleone, refertae fuêre. Malas, in Chio Insul. celebris fuit, filisque eius Micciades, ac dein nepos Anthermus, cuius duo filii Bupalus et Anthermus in ea scientia fuêre clarissimi, circa Olymp. 60. Unde non vitibus tantum, sed 7 operibus filiorum Anthermi, censeri Chium, Proverbiis dictum. Opera eorum, Hipponax, foeditate vultus notabilis, simulacra Deorum, in Delo insul. Diana in Iaso: eiusdem Deae Facies in sublimi posita, cuius vultum intrantes tristem, exeuntes exhilaratum putabant, in Chio-Sed et Bupalus primusFortunam fecit φερέπολον, polum capite et alterâ manu cornucopiae gestantem, item Charitas, in Attali concavi, apud Pergamenos, et apud Smyrnaeos, Pausan. Atuqe hi omnes candidô marmore e Paro insul. sunt usi. Phidias, Venerem fecit exmiae pulchritudinis, circa Olymp. 83. quae Romae in Octaviae porticibus stetit. Plura eius opera recenset Plinius l. 36. c. 5. Alcamenes Atheniensis, cuius praeclara Venus Athenis extra muros, Aphrodite εν κήποις dicta. Certaverat autem cum Agoracrito, cuius Venus cum Atheniensum iudiciô fuisset posthabita, Nemesin eam vocavit Agoracritus et Rhamnunteposuit. Idem Alcamenes Vulcanum fecit, in quo stanteac vestito leviter apparebat claudicatio non deformis, nim. τοῦ κυλλοποδίονος, Pet. Victor. l. 29. Vat. Lection. c. 19. Praxiteles, cuius opera, Statua equestris et Neptunus equo in sidens ac Polyboten gigantem basta petens. Athenis in Ceramico: Venus Gnidia inprimis nobilis. Eiusdem est Cupido, obiectus a Cicerone Verri, illepropter quem Thespiae visebantur, postea in Octaviae Scholis positus. Item alter nudus, in Pario colonia Propontidis, par Gnidiae Veneri. Romaevisebantur Plinii tempore l. 36. c. 5. eius Flora, Triptolemus, Ceres, in Hortis Servilianis; Boni Eventus et Bonae Fortunae simulacra, in Capitolio. Maenades, Thyades, Caryatides, et Sileni, in Asinii Pollionis monumentis, et Apollo et Neptunus. Cephissodorus, fil. prioris: Cuius laudatum est Pergami Symplegma; Romae, Latona, Venus, Aesculapius et Diana. Scopas, fecit Venerem, Pothon, Phaetontem, in Samothracia cultos: Item Apollinem Palatinum, quem Lucullus advexit ex Insula Apolloniatarum; Vestam sedentem cum duobus chametaeris, et Canephorum etc. Venerem inprimis Praxitelicâ praestantiorem, alique Plinio memorata d. l. Bryaxis, Timotheus et Leochares, aemuli Scopae, pariter fecêre cum ipso Mausolaeum. In eiusdem summo quadrigam marmoream quintus Artifex, Pythis, additit. Timothei quoque manu Diana fuit Romae in Palatio. Menestratus, Hecate et Hercule. Ephesi in Dianae Templo, famam adeptus est. Socratis, Charites in Propylaeo Atheniensium eximiae fuêre. Agesander, Polydorus et Athenodorus Rhodii, simul fecerunt Laocoontem, et liberos draconumque mirabiles nexus, ex uno lapide, quod opus in Titi Imperat. domo fuit etc. Sunt et in parvis marmoreis famam consecuti Myrmecides, cuius quadrigam cum agitatore cooperuit alis musca: et Callicrates, cuius formicarum pedes atque alia membra, pervidere non erat, Plin. l. cit. 36. c. 5. ubi plura, hanc in rem.II.MARMORdicitur in Ecclesia Romana tabellula marmorea imaginata, quae osculanda offertur ad Pacem in Liturgia, Alias Lapis Pacis, quod vide ut et Synod. Baiocensem A. C. 1300. c. 10. Car. du Fresne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.